Schillmann 2522
Ausstellungsdatum: |
|
Rubrik: |
|
Initium: |
|
Brieftext
Ed. Élie Berger, Les registres d’Innocent IV (1243–1254) 3 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 1,3, 1897) S. 41 Nr. 5652
ipsius et Sancti Lazari cum domo leprosorum ecclesias, ejusdem loci, ipsi ecclesie Sancti Salvatoris subjectas, specialem gerentes affectum, libenter benivolentiam multiplicem quam habemus ad ipsas gratiarum exhibitione producimus in effectum. Ut igitur eo amplius in spiritualibus et temporalibus la[r]giente Domino proficere valeant, quo minus fuerint aliorum molestiis perturbate, dictas ecclesias cum eisdem hospitali, ponte ac domo, et personas existentes in eis ab omnibus tam ecclesiasticarum quam secularium personarum talliis, collectis et exactionibus quibuscumque ac procurationibus auctoritate apostolica prorsus eximimus, ita quod nec ad ista nec ad aliquas alias subventiones vel provisiones seu subsidia vel auxilia, nisi solum pro Romana Ecclesia vel pro ipsius legatis et nuntiis, teneantur, neque ad horum prestationem possint quibuscumque censuris vel litteris coartari. Si vero per illos nimis in hiis fuerint aggravate, prepositus ejusdem ecclesie Sancti Salvatoris faciat ipsis ab aliis de Lavania, de Siestro et de Rapallo ecclesiis restaurationem fieri congruentem, liceatque ipsi preposito auctoritate presentium illarum rectores et clericos vel ministros ad id per censuram ecclesiasticam appellatione postposita cohercere. Nulli ergo, etc., nostre exemptionis, etc. Dat. Perusii, VI kalendas maii, anno VIIII°.
Handschrift
Parallelüberlieferung und Regesten
Papstregister: |
|
Clemens IV.: | - |
Richard von Pofi: | - |
Berard von Neapel: | - |
Potthast: | - |
Regesta Imperii V: | - |