Schillmann 2359
| Ausstellungsdatum: |
|
| Rubrik: |
|
| Initium: |
|
Brieftext
Ed. Jean Guiraud, Les registres d’Urbain IV (1261–1264) 2 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 13,2, 1901) S. 109 Nr. 240
profecto fructus uberes producebat, quorum suavitatem et dulcedinem ad diversas mundi partes fontis affluentia derivabat. Erat enim in eadem civitate, sicut ex parte vestra fuit propositum coram nobis, scientiarum studium generale, rudes erudiens, reddens debiles virtuosos et viros efficiens virtutum varietate fecundos, horumque gratiosa fecunditas litterarum dignitate plurimos instruebat. Et quia per hoc non solum Palentia, sed tota solebat Ispania spiritualis et temporalis percipere comoditatis augmentum, supplicastis humiliter ut ad reformationem predicti studii, quod est non sine multo ejusdem provincie dispendio dissolutum, apostolici favoris partes interponere curaremus. Cum igitur, sicut accepimus, ipsius studii reformatio possit eidem provincie multipliciter existere fructuosa, nos, nolentes quod lucerna tante claritatis in commune multorum dispendium sic extincta remaneat, sed cupientes potius partes nostras adicere ut solito fortius accendatur, tuis, frater episcope, supplicationibus inclinati, omnibus et singulis doctoribus et scolaribus quos in eadem civitate in quacumque facultate studere contigerit, quod illis privilegiis, indulgentiis, libertatibus et immunitatibus gaudeant, quibus magistri et scolares gaudent Parisius, vel in aliis locis in quibus habetur studium generale, auctoritate presentium indulgemus. Nulli ergo nostre concessionis etc. Datum apud Urbemveterem, II idus maii, anno II.
Handschrift
Parallelüberlieferung und Regesten
| Papstregister: |
|
| Clemens IV.: | - |
| Richard von Pofi: |
|
| Berard von Neapel: | - |
| Potthast: |
|
| Regesta Imperii V: | - |