Schillmann 2323
Ausstellungsdatum: |
|
Rubrik: |
|
Initium: |
|
Brieftext
Ed. Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265–1268) (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 11, 1893–1945) S. 150–151 Nr. 474
siquidem auditum clamosa insinuatione pervenit, idque licet inviti referimus, quod tam .. abbas monasterii Figiacensis, Cluniacensis ordinis, Caturcensis diocesis, quam nonnulli monachi ejusdem monasterii, et membrorum ipsius, laborantes incontinentie vitio, et incestus labe polluti, seque symonie ac perjurii maculare criminibus non verentes, homicidia, instigante diabolo, perpetrarunt, suntque diversis aliis sceleribus irretiti, que in divine majestatis offensam et in scandalum plurimorum cedere dinoscuntur. Iidem quoque abbas et monachi bona monasterii et membrorum eorumdem dilapidant, ut dicitur, enormiter et consumunt; ita quod nisi eis celeriter succurratur, vix adicient ut resurgant. Nos igitur attendentes quod hec, si opere inveniantur impleta, tanto sunt in eisdem abbate et monachis potius detestanda, quanto per religionem assumptam deceret eos purioris honestatis nitore clarere, talia quoque sub dissimulatione transire salva conscientia nequeuntes, ne incorrecta prestent audaciam committendi pejora, discretioni vestre per apostolica scripta in virtute obedientie districte precipiendo mandamus, quatinus ad monasterium et membra predicta, vel ad alium locum congruum, de quo vobis videbitur, personaliter accedentes, et habentes pre oculis solum Deum, si famam ipsorum abbatis et monachorum super hiis apud bonos et graves inveneritis esse lesam, ex officio nostro inquiratis de hiis et aliis criminibus de quibus eos inveneritis publice diffamatos, tam in capite quam in membris eisdem, sollicite veritatem; que inveneritis, in scripta redacta, nobis sub sigillis vestris fideliter transmissuri. Si vero dicti abbas et monachi de dilapidatione suspecti fuerint, eis omne genus alienationis et mutui interdicatis omnino, prefixo eisdem abbati et monachis termino peremptorio competenti, quo idem abbas, et monachi de quibus vobis videbitur, personaliter, alii vero per procuratorem ydoneum apostolico se conspectui representent, recepturi super hoc quod justitia suadebit. Diem vero prefixionis hujusmodi, et quicquid inde feceritis, nobis per vestras litteras, harum seriem continentes, fideliter intimare curetis. Contradictores, etc. Dat. Viterbii, VII kalendas julii, anno tertio.
Handschrift
Parallelüberlieferung und Regesten
Papstregister: |
|
Clemens IV.: | - |
Richard von Pofi: |
|
Berard von Neapel: | - |
Potthast: | - |
Regesta Imperii V: | - |