Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 2306

Ausstellungsdatum: 1249.05.15
Rubrik: De matrimonio in quartu gradu.
Initium: Super hiis que ad apostolice

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Élie Berger, Les registres d’Innocent IV (1243–1254) 3 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 1,3, 1897) S. 76 Nr. 4511

.. Archiepiscopo Coloniensi, Apostolice Sedis legato.

Super hiis que ad Apostolice Sedis spectant honorem dilectus filius nobilis vir Ulricus de Minceberg (sic) imperialis aule camerarius ita sollicitus et fervens haberi dicitur, ut propter hoc sibi apud eandem Sedem gratiosi favoris premium debeatur. Sane ipsius nobilis insinuatione percepimus quod dilectus filius nobilis vir Sibotho (sic) privignus suus Lugardin filiam nobilis viri .. comitis de Rostem Ecclesie Romane devoti, que in quarto gradu consanguinitatis contingit eundem, sibi matrimonialiter copulavit. Quia vero per hujusmodi matrimonium non solum quedam capitales inimicitie sunt sopite, sed multis periculis finis est impositus salutaris, et propter hoc etiam ipsi Ecclesie grata prout dicitur poterunt obsequia provenire, nos, obtentu ipsius camerarii fraternitati tue auctoritate presentium duximus committendum quatinus consideratis circumstantiis universis, si decens et expediens tibi videbitur, cum predictis S. et L. quod in matrimonio sic contracto non obstante impedimento hujusmodi libere valeant remanere dispenses. Dat. Lugduni, indibus maii, anno VI°.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. 248r

weiter in Brieffolge

zurück in Brieffolge

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Inn.IV.4511
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: 13363
Regesta Imperii V: -

neue Suche