Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 2181

Ausstellungsdatum: 1247.04.27
Rubrik: Solemnis indulgentia pro fabrica sumptuosa.
Initium: Cum non minus quam

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Élie Berger, Les registres d’Innocent IV (1243–1254) 1 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 1,1, 1884) S. 382 Nr. 2568

Universis Christi fidelibus per regnum Anglie constitutis.

Cum non minus quam inter umbram et lucem inter veteris et novi testamenti altare distet, multo magis nunc in novo altari consecratio debet haberi sollempnis, que olim in veteri celebris habebatur. In illo enim carnales et irrationabiles victime mactabantur, in isto vero illud unicum et vivificum holocaustum semper offertur, quod pro redemptione humani generis semel in ara crucis extitit immolatum, videlicet unigenitus Dei filius Jhesus Christus, idem ipse sacrificium et sacerdos, qui et pretium in cruce se dedit ut moriens fideles suos a fructibus mortis erueret, et cibum se tribuit in altari, ut vivens fideles ad vitam alat eosdem, esus sibi edentes incorporans, ut per hoc quod accepit ipse de nostro et accipimus ipsi de suo in unum corpus, caput et membra insolubiliter uniantur. Licet igitur omnibus benefacientibus fabrice Lugdunensis ecclesie, que dudum incepta est magno et opere sumptuoso (sic) quadraginta dierum indulgentiam duxerimus concedendam, quia tamen assistentibus nobis venerabilibus fratribus nostris cardinalibus et quampluribus episcopis et aliis ecclesiarum prelatis sacrosanctum altare ipsius ecclesie propriis manibus duximus consecrandum, volentes ob nostri memoriam indulgentiam hujusmodi ampliare, omnibus vere penitentibus et confessis qui eidem fabrice manum porrexerint adjutricem de Omnipotentis Dei misericordia et Beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus auctoritate confisi unum annum de injunctis sibi penitentiis annis singulis misericorditer relaxamus. Dat. Lugduni, V kalendas maii, anno quarto.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. 236r

weiter in Brieffolge

zurück in Brieffolge

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Inn.IV.2568
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: -
Regesta Imperii V: -

neue Suche