Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 2070

Ausstellungsdatum: 1253.04.12
Rubrik: Quod singulis collegiatis ecclesiis proventus unius prebende colligantur pro ecclesie Romane debitis persolvendis.
Initium: In curis officii

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Élie Berger, Les registres d’Innocent IV (1243–1254) 3 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 1,3, 1897) S. 211–212 Nr. 6491

In curis officii pastoralis cor nostrum vehementer urrentibus (sic) nichil magis cotidianam nobis reddit instantiam in ecclesiarum omnium sollicitudine onerosam, quam quod requirente interdum necessitate temporum et publice nonnunquam utilitatis exigentia suadente, easdem nobiscum oportet ecclesias in supportatione comunis sarcine fatigari. Si enim esset in rerum natura possibile quod universum corpus a capite sine membrorum suffragio regeretur, potissimum nobis inter vota nostra veniret quod comunes labores sic pro universali portaremus Ecclesia, ut particulares nullo vexationum ingruentium principio gravaretur, sed de frequenti nostre turbationis incommodo ceteris non nisi ociose pacis commodum proveniret. Verum quoniam ad omnia possibilitas nobis data non sufficit, aliorum humeros cogimur in supportationis advocare suffragium, ne deffectus virium, sine quibus efficax esse nequid (sic) suscepti laboris instantia, periculo viam paret et dampnosa pariat detrimenta. Sed, dum aliis ecclesiis cogimur incumbentia communicare gravamina, quoniam ad id nos urgens necessitas pertrahit, non voluntarios, sed invitos, ubi declinandi penitus se pars tuta non offert, quecumque possumus remediorum ingenia cogitamus, per que levius feratur ab aliis in comunis cause subsidium quicquid est eis, ne pro deffectu, sicut diximus, virium ecclesiastica pereat utilitas, inponendum. Hinc est quod providentie tue per apostolica scripta mandamus quatinus in singulis ecclesiis conventualibus tue legationis, tam cathedralibus quam aliis, exemptis et non exemptis, per aliquos viros providos et discretos, ad hoc a te deputandos, facias unius integre prebende proventus per triennium exigi et recipi auctoritate nostra in locis deponendos idoneis, et donec de illis aliter disponi mandabimus sub cauta diligentia conservandos. De proventibus autem monasteriorum et locorum regularium legationis ejusdem facias per idem triennium aliqua separari, prout tue discretioni videbitur, portionem deponendam, ut diximus, et fideliter conservandam. Ceterum, ut capitula ecclesiarum ipsarum aliquo etiam compensationis solatio relevemus, eisdem concedimus, et tu ipse auctoritate nostra concedas, ut primo vacaturas in ecclesiis suis prebendas, singulas videlicet in singulis ecclesiis ubi prebende ac fructus earum secundum presentis mandati tenorem a te vel predictis viris, quos deputaveris ipsis capitulis, detracti fuerint, valeant non obstante contradictione cujuslibet per idem temporis spacium retinere, et pro rata detractorum sibi taliter prebendarum et fructuum suis usibus applicare. Religiosis quoque congruam, si poteris, prout faciendum videris, compensationem studeas, portionis, quam de proventibus singulorum separandam decreveris, consideratione habita, providere; non obstantibus aliquibus consuetudinibus vel statutis contrariis confirmationibus Sedis Apostolice juramento seu quacumque alia firmitate vallatis, aut quibuscunque sedis ejusdem vel legatorum ipsius privilegiis vel indulgentiis, seu litteris specialibus vel generalibus, cujuscunque tenoris existant, impetratis vel etiam impetrandis, per que hujusmodi fructuum exactio vel receptio sive compensatio impediri valeat vel differri, et de quibus plenam et expressam ac de verbo ad verbum fieri oporteat in presentibus mentionem, aut si eisdem ecclesiis aliqui nostra vel quavis auctoritate sub expectatione vacaturi beneficii sunt recepti, quibus quoad assecutionem aliarum prebendarum vel beneficiorum nolumus prejudicium generari, vel si aliquibus collegiis seu personis comuniter vel divisim sit ab eadem sede indultum quod absque speciali mandato ipsius sedis excomunicari aut interdici nequeant vel suspendi, seu ad provisionem quamlibet coartari; contra[dictores, etc]. Dat. Perusii, II idus aprilis. Anno X°.

.. Eidem. Nostras tibi dirigimus litteras in hac forma: In curis, etc., usque: compescendo. De tua itaque circumspectione plenam in Domino fiduciam obtinentes, mandamus quatinus sic premissa omnia executioni demandes, ut grave ac generale scandalum evitetur. Dat. ut supra.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. 224v

weiter in Brieffolge

zurück in Brieffolge

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Inn.IV.6491
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: -
Regesta Imperii V: -

neue Suche