Schillmann 1938
Ausstellungsdatum: |
|
Rubrik: |
|
Initium: |
|
Brieftext
Ed. Élie Berger, Les registres d’Innocent IV (1243–1254) 2 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 1,2. 1885) S. 109 Nr. 4663
assurgere affectamus, quanto nunc ipsa crudelius solito malleo persecutionis attrita, Christianorum subsidio plus noscitur indigere. Hinc est quod nos fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus tam per te quam alios viros ecclesiasticos, religiosos vel seculares, quos ad hoc idoneos esse cognoveris, et in quorum ore non sit verbum Domini alligatum, predices per legationem tibi commissam juxta concessam tibi a Deo gratiam fidelibus verbum crucis, eos ut, pensantes quod isto presertim tempore festinus succursus est plurimum oportunus, ad subveniendum ei assumpto crucis signaculo viriliter se accingant attentis et crebris exhortationibus inducendo, ac personis providis et discretis committas verbum hujusmodi in locis in quibus expedire videris, etiam si infra tue legationis non consistant terminos proponendum, contradictores, si qui super hoc fuerint vel rebelles, per censuram ecclesiasticam appellatione remota compescens. Et ut ad audiendum verbum ipsum copiosior confluat multitudo, ac volentibus signaculum predictum suscipere nullum impedimentum obsistat, tam tibi quam illis quibus prefatum verbum predicandum commiseris largiendi omnibus vere penitentibus et confessis qui ad hujusmodi predicationem accesserint certam dierum indulgentiam, secundum tuam providentiam moderandam, et absolvendi juxta formam Ecclesie manuum injectores in clericos seculares et personas religiosas, et incendiarios, ac excommunicatos pro decima vel vicesima deputata generali fidei ac ejusdem terre negotio non soluta, necnon et sacrilegos, et eos qui Sepulchrum dominicum contra prohibitionem apostolicam visitarunt, illos quoque qui in partibus Albigen[sium] hereticis contra Catholicos auxilium impenderunt, ac eos qui portaverunt ferrum, arma, ligna et merces prohibitas Sarracenis, vel alias eis contra Christianos dederunt consilium, auxilium et favorem, ac reconciliandi penitentes, dummodo iidem penitentes sint crucesignati vel velint assumere signum crucis, ac alia vota in votum hujusmodi commutandi concedimus auctoritate presentium potestatem, proviso quod prefati manuum injectores et incendiarii injuriam et dampna passis satisfaciant competenter, ac detentores decime ac vicesime debitam satisfactionem impendant. Ceterum illos eorumdem locorum qui crucis signaculum quondam pro subsidio nominato susceptum non absque injuria Crucifixi et ipsius terre dispendio pro suo deponere libito presumpserunt, illud in suis humeris minime deferentes, ad resumendum et deferendum publice signaculum prelibatum ac reddendum Domino hujusmodi vota sua censura simili, appellatione cessante compellere non postponas. Dat. Lugduni, XII kalendas augusti, anno VI°.
Handschrift
Parallelüberlieferung und Regesten
Papstregister: |
|
Clemens IV.: | - |
Richard von Pofi: | - |
Berard von Neapel: | - |
Potthast: |
|
Regesta Imperii V: | - |