Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 170

Ausstellungsdatum: 1265.02.22
Rubrik: Super eodem regi Francie.
Initium: Plenus dulcedine

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Édouard Jordan, Les registres de Clément IV (1265–1268) (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 11, 1893–1945) S. 2 Nr. 2

.. Regi Francie illustri.

Plenus dulcedine, etc., ut in superiori proxima usque confundat. Rogamus itaque serenitatem tuam et per Dei misericordiam obsecramus, quatinus pensato prudenter quod tibi, et laudis humane preconium, et superne premium felicitatis acquiritur, si a te circa nos divina patientia generalis ecclesie regimini presidentes plene affectionis studium exponatur, cor nostrum filialis devotionis exhibitione letifices, et potentie tue subsidio in hiis que sunt ad robur ecclesiastice libertatis injuncti nobis oneris allevies gravitatem. Ita quod exinde apud eternum Regem et temporalis prosperitatis augmentum, et perennis coronam gloriam (sic) merearis, nosque in te gaudentes benedictionis filium ac salutis repperisse ministrum, que secundum Deum tibi ad honorem redundare senserimus, paternis affectibus prosequamur. Dat. ut supra.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. 033v

weiter in Brieffolge

zurück in Brieffolge

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Clém.IV.2
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: -
Regesta Imperii V: -

neue Suche