Schillmann 1644
Ausstellungsdatum: |
|
Rubrik: |
|
Initium: |
|
Brieftext
Ed. Jean Guiraud, Les registres d’Urbain IV (1261–1264) 2 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 13,2, 1901) S. 4 Nr. 7
Geraldus, quondam ipsius monasterii abbas, nunc s. Benedicti ordinis monachus, prefatum monasterium, conventus ejusdem monasterii irrequisito consensu, pro viginti octo milibus librarum Turonensium et amplius diversis creditoribus personis secularibus obligavit; propter quod prefatum monasterium eam desolationem incurrit, quod in eo, in quo septuaginta consueverunt monachi Deo in divinis officiis deservire, vix tantum possunt in paupertate duodecim residere. Cum autem per eosdem creditores dicti abbas et conventus coram diversis executoribus a sede apostolica delegatis, diversimode adeo molestentur, quod nisi predicto monasterio sedis apostolice presidio celeriter succurratur, vix adiciet ut resurgat, prefati abbas et conventus nobis humiliter supplicarunt ut providere ipsis super hoc paterne diligentie studio curaremus. Cum igitur nostra intersit collapsis ecclesiis, qui omnium curam gerimus, non deesse, fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus, vocatis qui fuerint evocandis, tam litteras super hoc ad judices ipsos obtentas, quam processus earum auctoritate habitos, auctoritate nostra tibi faciens exhiberi, detentores earum ad id, si necesse fuerit, per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compellendo, audias que partes coram te duxerint proponenda et si prefati creditores probare nequiverint predictam pecuniam eidem Geraldo de consensu conventus mutuatam, ac in ejusdem monasterii utilitatem conversam fuisse, licet super hoc prefati G., quondam abbatis, littere in judicium deducantur, prefatis creditoribus super eisdem pecuniarum summis perpetuum imponens silentium, eosdem abbatem et conventum ab eorundem super hoc impetitione absolvere non postponas. Non obstantibus –. Contradictores etc. Datum Viterbii, X kalendas octobris, anno I°.
Handschrift
Parallelüberlieferung und Regesten
Papstregister: |
|
Clemens IV.: | - |
Richard von Pofi: | - |
Berard von Neapel: | - |
Potthast: | - |
Regesta Imperii V: | - |