Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 1627

Ausstellungsdatum: 1264.06.19
Rubrik: Quod capitulum sibi possit providere de priore non obstantibus litteris de concessione prebende et ecclesie non vacantis.
Initium: Post cathedralem Urbevetane

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Jean Guiraud, Les registres d’Urbain IV (1261–1264) 3 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 13,3, 1904) S. 285–286 Nr. 1823

Priori et capitulo secularis ecclesie sancti Andree Urbevetani.

Post cathedralem Urbevetane civitatis ecclesiam inter alias vestra dignior esse dicitur et famosior existere perhibetur. Ipsa quidem, sicut asseritis, honorabilem habet canonicorum numerum cum dignitate prioris, cujus electio ad vos, filii capitulum, pertinet quique sub ordine sacerdotii constitutus et ibi semper residentiam faciens personalem, canonicos ejusdem ecclesie per se ipsum corrigit et multorum parochianorum ipsius, quorum nonnulli sunt potentes aut nobiles, curam gerit. Propter has etenim causas rationabiles et solempnes, in vestro ferventer affectu geri dicitis ut talis in priorem ipsius ecclesie, processu temporis, assumatur qui canonicis et parochianis eisdem verbo proficere valeat et exemplo. Inde fit quod vos, filii capitulum, a nobis humiliter petivistis ut, cum per litteras que super provisionibus plurium ab apostolica sede frequenter emanant, timeatis in electione prioris, cum prioratum ipsius ecclesie vestre vacare contigerit, impediri, super hoc vobis et eidem ecclesie curaremus paterna diligentia subvenire. Cum itaque omnium quorum interesse vota debeant esse libera in electionibus prelatorum ac etiam quando de regimine ecclesiarum agitur, eis magis provideri deceat quam personis, nos tum propter hoc, tum etiam illa de causa quia dilectus filius noster R[iccardus], sancti Angeli diaconus cardinalis, affectuose vos nobis et predictam ecclesiam commendavit, vestris supplicationibus annuentes, auctoritate vobis presentium indulgemus ut, veris existentibus supradictis, vos, predicti capitulum, prout ad vos pertinet, possitis vobis et ipsi ecclesie, cum eam priore vacare contigerit, per electionem canonicam de priore ydoneo providere, non obstantibus aliquibus litteris nostris super quorumcunque provisione tam de prioratibus quam dignitatibus et aliis beneficiis, ad cujuscunque collationem vel presentationem seu electionem spectantibus, in civitate et diocesi Urbevetanis specialiter seu in partibus istis generaliter impetratis, etiam si contineatur in eis quod prioratus, dignitates et beneficia hujusmodi nostre donationi reservavimus ac decrevimus irritum et inane si secus de illis contingeret attemptari, necnon si ab executoribus deputatis per eas ad inhibitionem, reservationem et decretum aliquod in ecclesia ipsa specialiter vel alias generaliter sit processum. Nos enim nichilominus sententias si que in vos propter hoc late sunt vel si quas ferri contigerit, exnunc decernimus non tenere et nullius existere firmitatis. Nulli ergo nostre concessionis – Datum apud Urbemveterem, XIII kalendas julii, anno tertio.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. 179r

weiter in Brieffolge

zurück in Brieffolge

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Urb.IV.1823
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: -
Regesta Imperii V: -

neue Suche