Pseudo-Marinus von Eboli

Schillmann 1369

Ausstellungsdatum: 1249.07.11
Rubrik: Excusatio patriarche super eo, quod non residet.
Initium: Molestum venerabilis fratris

Zum Verzeichnis Schillmann

Brieftext

Ed. Élie Berger, Les registres d’Innocent IV (1243–1254) 2 (Bibliothèque des Écoles françaises d’Athènes et de Rome 2e sér. 1,2, 1885) S. 86–87 Nr. 4560

Carissimo in Christo filio .. Imperatori, et nobilibus viris baronibus Constantinopolitanis.

Molestum venerabili fratri nostro .. patriarche Constantinopolitano, Apostolice Sedis legato, videtur et asperum ab ecclesia Constantinopolitana sponsa sua corporaliter abesse diutius, nec illo in vobis continuo spiritus solatio refoveri quod pastor in sui gregis aspectu quodque pater in grata percipit presentia filiorum. Vobis quoque tanquam devotis filiis merito videri debet amarum ipsius absentie tedio affici diuturno, cujus presentia ob claram meritorum ejus elegantiam et excellentiam dignitatis quibus refulget ut splendidum sydus in Ecclesie firmamento vobis desiderabilis esse debet. Verum et ipsius molestia et vestrum tedium de alterna absentia utili remedio relevatur, quia mora quam apud Sedem Apostolicam protrahit de nostro beneplacito et mandato et sibi proficit ad obedientie meritum et vobis proderit Deo dante ad communia utilium progressuum incrementa, cum apud nos et Ecclesie generalis negotiis adesse noverit a Deo sibi data prudentia, et per ipsius favorabile studium Imperii Constantinopolitani reparatio va[leat] efficacius procurari. Monemus igitur et hortamur universitatem vestram attente mandantes quatinus premissis provida consideratione pensatis, ejusdem patriarche absentiam non solum excusatam habere velitis, verum etiam commendatam, jura ipsius et ecclesie sibi commisse illibata pro Dei et Ecclesie ac nostra reverentia conservantes, ac restituentes si qua forsitan subtraxistis, et manum taliter continentes ab ipsorum de cetero lesionibus et jacturis, quod eodem patriarcha causam de vobis non habente querele, divinam et Apostolice Sedis evitetis offensam, quin potius eodem sinceritati vestre laudabile testimonium perhibente, reddamur exinde vobis magis ac magis favorabiles et benigni, qui sicut injurias ejus non possemus equanimiter sustinere, sic ad impensam sibi debitam honoris reverentiam benignum grate acceptionis oculum non claudemus. Dat. Lugduni, III idus junii, anno VI°.

Handschrift

Redaktion M
Arles 60, fol. 150v

weiter in Brieffolge

zurück in Brieffolge

Parallelüberlieferung und Regesten

Papstregister: Inn.IV.4560
Clemens IV.: -
Richard von Pofi: -
Berard von Neapel: -
Potthast: 13400
Regesta Imperii V: -

neue Suche